- ARNULPHUS
- I.ARNULPHUSContionator, quod errores et vitia Cleri acriter insectaretur, Romae secundum quosdam, combustus, A. C.1110. quô tempore Florentiae Synodus coacta fuit contra Fluentium Praesulem, qui Antichristum iam natum esse asserebat, et Berengarii sententiam plurimi in Hibernia inprimis tuebantur. Vide Bernh. in vita Mal. Platin. in vit. Pontif.II.ARNULPHUSEpiscopus Metensis, a Clotario II. Dagoberti fil. educationi Praepositus. Hist. Gall.Item Episcop. Suessionensis, qui obrit A. C. 1087.III.ARNULPHUSFerrerius, cum Pibracio, ad Concilium Trident. a Carolo IX. mislus.IV.ARNULPHUSFerronius, Historicus Gallus. Melius Arnoldus, vide ibi.V.ARNULPHUSMagus Aegyptius, praestigiis suis populum lusit. Romam dein venit, M. Aurelii Antonini perpetuus sectator. Ob quam causam ipsi a Dione l. 55. salutaris illa tempestas caelitus Imperatori contra Alemannos certanti misla ascribitur, quam tamen Xiphilinus, Legioni Christianorum, Melitinae Primum, Postea Fulminatrici dictae potiori iure vindicat. Tertullian. Apol. c. 5. et ad Scapulam c. 4. Euseb. l. 5. hist. c. 5. et in Chron.VI.ARNULPHUScontemporanes et amicus quidam S. Bernardi. Scripsita ascetica. Circa A. C. 1077.VII.ARNULPHUSde Lens, Mathematicus. Vide Arnoldus.VIII.ARNULPHUSde Pontac, Chronologus.IX.ARNULPHUSfil. Theodor. I. Comes Hollandiae, patri successit, A. C. 988. Ductâ Lutgarde, Theophanis Imperator. Graeci gener. Frisones imperium derrectantes saepius vicit, in praelio ad pagum Winckel in Frisia tandem occisus. A. C. 993. Scriverius, Histor. Comit. Hollandiae.X.ARNULPHUSfil. nothus Clotarii, Archiepiscopus Remensis, favit Lotharingo, contra Hugonem Cap. Obiit A. C. 1023. Continuator Aimoini, l. 1. c. 46. Albericus in Chron. Baronius, etc.XI.ARNULPHUSqui in sedem Hierosolymitanam cum se intrusislet, cum scandalo praefuit. A. C. 1112. 1118.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.